![]() Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. Nam qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparat. Sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari, pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur velut ex ea disputatione quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum. Nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur. ![]() Difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota cui non sint aut pleraque aut omnia. Ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius? sed non paucis, ut ille. Neoptolemus quidem apud Ennium "philosophari sibi" ait "necesse esse, sed paucis nam omnino haud placere". ![]() On Bearing Pain (Latin and English parallel) Cicero - Tusculan Disputations Book 2 - On Bearing Painġ 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Links ![]()
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |